unc Labienus excepit et, cum Caesaris copias despi
ceret, Pompei
consilium summis laudibus efferret, " noli," inquit
, "existimare,
Pompei, hunc esse exercitum, qui Galliam Germaniamq
ue
devicerit. Omnibus interfui proeliis neque temere i
ncognitam rem
pronuntio. Perexigua pars illius exercitus superest
; magna pars
deperiit, quod accidere tot proeliis fuit necesse,
multos autumni
pestilentia in Italia consumpsit, multi domum disce
sserunt, multi
sunt relicti in continenti. An non audistis ex eis,
qui per causam
valetudinis remanserunt, cohortes esse Brundisi fac
tas? Hae
copiae, quas videtis, ex dilectibus horum annorum i
n citeriore
Gallia sunt refectae, et plerique sunt ex coloniis
Transpadanis. Ac
tamen quod fuit roboris duobus proeliis Dyrrachinis
interiit." Haec
cum dixisset, iuravit se nisi victorem in castra no
n reversurum reliquosque, ut idem facerent, hortatus est. Hoc la
udans Pompeius
idem iuravit; nec vero ex reliquis fuit quisquam, q
ui iurare
dubitaret. Haec cum facta sunt in consilio, magna s
pe et laetitia
omnium discessum est; ac iam animo victoriam praeci
piebant,
quod de re tanta et a tam perito imperatore nihil f
rustra confirmari
videbatur.