Como crítico de la sociedad de su tiempo es feroz. No duda en atacar los vicios de su época;
expone sus ideas con gran maestría y denuncia con meridiana claridad los crímenes y
extorsiones que
protagonizaban los hombres más poderosos, influyentes y ricos de Roma:
Labienus tam diserte declamauit partem eius, qui debilitabat expositos, quam nemo alteram
partem, cum illam omnes disertissimi uiri uelut ad experimentum suarum uiriu
m dixerint. illum
autem locum uehementissime dixit: uacare homines huic cogitationi, ut curent, quid homo
mendicus inter mendicos faciat! principes, inquit, uiri contra naturam diuitias suas exercent:
castratorum greges habent; exoletos suos, ut ad longior
em patientiam inpudicitiae idonei sint,
amputant et, quia ipsos pudet uiros esse, id agunt, ut quam paucissimi sint. his nemo succurrit
delicatis et formosis debilibus. curare uobis in mentem uenit quis ex solitudine infantes auferat
perituros, nisi aufera
ntur. non curatis, quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis
excolunt, non curatis, quod iuuenum miserorum simplicitatem circumeunt et speciosissimum
quemque ac maxime idoneum castris in ludum coniciunt. in mentem uobis uenit misereri horum
qu
od membra non habeant; quid illorum, quod habent? et hoc genere insectatus saeculi uitia
egregia figura inquinatum et infamem reum maiorum criminum inpunitate defendit